Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.17 Cic. Fam. 1.9.19 (English) >>Cic. Fam. 1.9.21

1.9.18 itaque tota iam sapientium civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet. id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor, tantam contendere in re publica, quantum probare tuis civibus possis; vim neque parenti nec patriae adferre oportere. atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur. mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere. huc accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas; qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis, etiam si in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur. sic enim te existimare velim, cum a vobis meae salutis auctoribus discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam. quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de Crasso requiris.

1.9.19 nam de Appio quod scribis sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. de Vatinio autem primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum veneris. tametsi possum vel absenti: recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem. sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho
parasitus suaderet militi: Ubi nóminabit Phaédriam, tu pa/mphilam
contínuo; si quando ílla dicet "Phaédriam
intrómittamus cómissatum," pa/mphilam
cantátum provocémus; si laudábit haec
illíus formam, tu húius contra dénique
par pró pari reférto, quod eam mórdeat.
sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque adprobantibus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.17 Cic. Fam. 1.9.19 (English) >>Cic. Fam. 1.9.21

Powered by PhiloLogic